O Musander poeta, quomodo amor tuus Latinae linguae, et praesertim Latinorum carminum, ortus est?
«Avus maternus meus, disertissimus cultor latinitatis, rudimenta prima me puerum docuit. Postea, apud Lycaeum Classicum Homero dicatum situmque Bruttiani, in extremo vico Mediolanensis urbis, excellentissimi magistri me difficillima arte pangendi Latinos Graecosve versus imbuerunt».
Quid momenti Latina lingua mortalibus huiusce aetatis adhuc habet?
«Latina lingua sempiternum instrumentum ad inspicienda aetatis nostrae fundamenta preabet, cum Romae scriptores, philosophi atque poetae originem primam Europae humanitatis instituerint. Paene omnia, quae animum nostrum sollicitant, iamdudum Latini cognoverunt».
Carmina de pediludio ac pedilusoribus scribis. Quid inter Latinam linguam et pediludium?
«Inter cohors, cuius Musander poeta fautor est, quasi heres Romanae dicionis et cultus vati videtur, non solum intermino robore pedilusorum suorum sed etiam propter integerrimos mores quos, Catonis illius alumni, Milly et Maximus domini nostri servant. Quocirca latina lingua uti libuit et decuit, quo melius novi Romani sermone prisco laudarentur».
Quae responsa reddas iuveni seu discipulo quaerenti, si quid insaniae tibi insit?
«Primum, omnibus poetis aliquid insaniae inest, ut Plato in dialogo suo, qui Ion inscribitur, docet... Praterea, omnes INTER fautores, cum tanta tamque probrosa iurgia per tot annos ob iniurias arbitrorum pediludique ambitus passi sint, dolore cruciati mentem sanam non iam retinere feruntur».
Mihi constat tua carmina de Berlusconi quoque latius dixisse. Ita est? Quid igitur?
«Berlusconi, praeses Daemonis agminis (italice Milan), ferox ac indomitus hostis fingitur: semper profligatus a Maximo Moratti in acerrimo urbano certamine (in anglica lingua derby), voluntariam ac heroicam mortem deditioni turpi praefert.
Quid de re publica Musander poeta censet?
«Ut maxima pars bonorum Italorum, confido Tomacinam quam primum ex imperio deiectum iri».
- dal lunedì al venerdì dalle ore 10:00 alle ore 20:00
- sabato, domenica e festivi dalle ore 10:00 alle ore 18:00.