Omni die, omni mense,
Statione Fordhamense,
Cum per nubes sicut rima
Lux insinuatur prima,
Sine pace, sine pausa,
Laborandi semper causa,
Mihi mobile est cubiculum
Subviarium vehiculum.
Tamquam miseræ sardinæ
Stant personæ matutinæ
Semper notæ sed ignotæ,
Mixtæ mæstæ mutæ motæ,
Oscitantes ter et quater
Mater, filius, filia, pater
Atque avunculus et frater.
Unda profunda profunda profunda
Unda profunda profunda profunda.
Alter dormit, alter legit,
Alter nudum pectus tegit,
Oculosque alter fricat
Quamquam nihil nemo dicat.
Unda profunda profunda profunda
Unda profunda profunda profunda.
\
Si vis vivere et esse
Laborare nunc necesse.
Laborare laborare:
Quare quare quare quare?
Quid est ista vita brevis
Volans sicut umbra levis?
Quid est dolor, quid est amor,
Quid diurnus iste clamor?
Quid sum ego, quid sunt isti
Viatores? Mente tristi
Ego vehor, vehor ego,
Ac necessitatem nego
Usque ad mortem laborandi.
Sed hi strepitus nefandi
Cessant: strident omnes portæ.
Pellens, agens et irrumpens,
Pæne vixdum et procumbens,
Multitudinem non piam
Linquo et exeo in viam.
\
- dal lunedì al venerdì dalle ore 10:00 alle ore 20:00
- sabato, domenica e festivi dalle ore 10:00 alle ore 18:00.